- PRIVATAE Feriae
- PRIVATAE Feriaedicebantur Romanis, quae non publicô nomine celebrari solebant Erantque vel propriae familiarum, ut Claudiae familiae, aut Iuliae aut Corneliae, et si quas ferias proprias quaeque familia ex usu domesticae celebrationis observabat; de quibus XII. Tabb. Sacra privata perpetua manento: Vel erant singulorum, ut Natalium fulgurumque susceptiones, aut funerum aut expiationum. Festus, Privatae feriae vocantur sacrorum prepriorum, velut dies natales, operationis, denecales: Apud Veteres quoque quicumque nominâsset, ut ait Macrob. l. 1. Saturnal. c. 16. Semonam, Seiam, Segetiam, Tutelinam ferias observabat, Item, Flaminica, quoties tonitrua audisset, feriata erat, donec Deos placâsset. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 3. Coeterum Privatis contionandi potestas non erat, nisi veniâ â magistratur impetratâ: Tum enim cum e. g. de rogatione Legum ageretur, postquam is qui eam promulgârat, Populo, ut rogationem acciperet, suasisset, tum Privati, tum Magistratus pro suo quisque censu, ex Rostris si in Foro, ex suggestu aut alio editiore loco si in Campo Martio Comitia haberentur, vel suadebant, vel dissuadebant, Idem l. 8. c. 2. Vide quaediximus supra in voce Plebeii. Etiam ex Privatis, nullô ante gestô Magistratu Urbanô, aliquando ad bellum mittebantur, illud administratur, velut Proconsules: Sic Scipio apud Livium, l. 26. Ante quem cum in Romana Historia non reperiatur, ulli Privato Proconsulatum hôc modô fuisse concessum, proin negat Carolus Sigonius, hoc vere Magistratus fuisse aut dici potuisse. Idem l. eod. c. 42. ubi de Proconsulibus. Plura de Privatorum iure vide apud Hug. Grotium de Iure pacis et Belli passim, et hîc paulo infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.